CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 255115 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/255115.

Nodus 255115 in documento vicic-k-jess.xml


35. Gleba urbi vicina fuit, quam fonte rigari Perpetuo (verum loquitur si fama superstes) Isidis afflictae fecit sitis, atque loquendi Tota ferè nimio consumpta labore facultas. Amisso, referunt, charo nam coniuge divam Isida, cognatus quem post data vulnera Typhon Inclusum angusta pelago demerserat arca, Membra perempta sui tota tellure vagantem Quaesivisse viri. Quam dum pius attulit error Phoebopolim, consedit humo quae moenibus urbis Ulteriore situ, ditissima Mempheos arva Accedente iacet celsaque sub arbore flevit. Arbor erat palma: umbroso dea stipite flammis Phoebeis protecta, sitim restinguere pura Suspirabat aqua. Neptem miseratus Olympi Rector, in hanc densos fudisset Iuppiter imbres, Sed fatum Aegypti vetuit, cui imbribus arva Nulla madent, Niloque satis fecunda tumente Numquam implorato contemnit Oriona nimbo. Omnipotens visa, quam lympha implere parabat, Non magna scrobe, Pellaea tellure latentis Venam aperit fontis gelidoque humore capaces Isidis ad potum repleri mandat arenas. Nec mora, secretus lympharum immania claustra Permeat hydrophylax, liquidas qui fontibus undas Distribuit; cui mox melioris originis una Iussa salire altùm non viso lympha meatu, Sicca Paraetoniae tetigit vestigia divae. Crevit et in fontem: quem mox arentibus Isis Admovit labris, calor unde sitisque soluta est. Isis opem surgentis aquae mirata, Tonanti Grata fuit votis numenque precata rogavit, Funderet ut liquidas fons ille perenniter undas. Annuit Omnipotens: tunc qui scrobe totus in una Fons fuit, intumuit subito sulcoque receptus Funditur et longo fecundat iugera rivo. Isidis hic fons est gratumque in gentibus illis Tale habuit nomen palmaeque sub arbore manat. Hic locus Isaciae fecundus munere lymphae, Aptus odoratis, quae dant opobalsama, virgis Visus erat: quantum Scythico bis torta lacerto Praepes arundo volat, longum his radicibus hortum Plantat, ubi orbatae spolium deponit Idumae Feminei aeterno luxus Cleopatra trophaeo. Hebraei vero fruticis fons Isidis agrum Intrabat medius; cuius crescentia gratum Marginis adversae sensere fruteta liquorem. Phoebopolitanis quod non ea dissita longè Lympha foret tectis, pro matre et prole maritus Has ipsas pro more undas hausturus adibat. Perpetuum fontis decus est lavisse tenelli Numinis exuvias963 exuvias : exavias et lina tegentia corpus Humoremque manu matris fundente, per ipsum Corporis arcentem maculas fluxisse puellum. Unde sibi fuerat positum quod ab Iside nomen Deposuit, sumpsitque novae sibi vocis honorem Iside despecta et se fontem dicere IEsu Constituit vetuitque suas accedere quemquam Hoc sibi dixisset gratum nisi nomen, ad undas.