CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 254719 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/254719.

Nodus 254719 in documento vicic-k-jess.xml


30. At Virgo Pharii quae non idiomatis expers, (Hoc etiam callere datum caelique solique Prodigio) facilisque loqui quo Coptus et urbes Niliacae sermone orant; et nectare linguae, Et morum caelesti habitu et flexisse sereno Siderei vultus vidit Nilotidas astro. Virgineo pariter tenues si pollice telas Matribus aptaret, varias seu dante figuras Lina feriret acu. Gratus fuit omnibus ille Virginibus nuptisque labor, servata sonoris Coptiadum praebens nuruum velamina sistris. Divinus vero, vultu cui omnis amorum Ludebat Charitumque chorus, qui denique pulchrae Filius Aurorae, roseos a matre colores, Effigiemque trahens (taceo quod lucis habebat A patre splendorisque nitens intrinsecus aurum) Religiosa tulit cunctorum corda puellus. Fecunda hunc matres innuptaque corpora nymphae Naturae dixere decus; sed summa volentes Effari, dixere minus, qui Numinis unà Et decus et lux est caelique aeterna venustas. Phoebopolis, Memphis, Babylon, Aegyptia, Thebae, Hermopolis, Tanais clarumque authoris adepta Nomen Alexandria, puer persaepe penates Hic petiit vestros designabatque futuris Iside contempta patris cultoribus aras. Saepius hunc vultu et palmis fortasse tenella Membra, favente pia vobis genetrice tulistis; Pauperiemque suam donis patriisque levastis Fructibus, ignarae vester quod mysticus esset Ille, Pharo numquam non lamentatus Osiris.