CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 254180 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/254180.

Nodus 254180 in documento vicic-k-jess.xml


25. Interea placido vicina per oppida Nilo Nacta viam, peregrina trias non lenta petebat Phoebopolim Titanis uti de nomine claros, Sic pariter celebres Titanis numine muros. Non procul urbanis crescebat caedua tectis Silva, secans medio proceras tramite frondes: Qua si plaustra trahi vel clitellaria vellet Ire pecus, fuit aequa rotis tergumque gravato Commoda vectori plano de cespite mollis Semita, proiectas servans a frondibus umbras. Hic varium plantae genus, at sine fructibus omnes, Nescio quo fato steriles totamque caduca Luxuriem folia implebant et floris inanes Densa comis tantum laxabant bracchia trunci. In forma tamen et foliis servata cuique Nota fuit species: amplas discernere malos, Sublimes cedros, annosas discere quercus, Quisque rudi poterat de cortice; grande cacumen Cupressis alnisque fuit, fulvoque colore Fraxinus atque levis nodoso stipite cornus Seque comis pleno prodebat vertice palma. Iuncta viae quaedam serae servata bipenni Arbor erat, longum ramis testantibus aevum, Lapsa retro multi pariunt quod tempora saecli. Nulla ipsi par arbor erat, neque dicere possum Qualis erat, quae sola, sua dum fronde virebat, Tota fuit species: potuit neque rara videri Si fuit una, suo semper veneranda triumpho. Haec etenim (si vera mihi dictavit Apollo) Arbor erat, primo fructum quae protulit horto, Quem vetuit libare Deus; quem credula coniux Censuit esse Iovis cerebrum, quo Pallas in auras Prodeat et cunctas ista dape conferat artes. Ipsa loci facies, semper sine nube sereni Temperies caeli; ripas non ferre volentis, Sed grata terram certoque tumore rigantis Ascensus Nili; tenui contenta labore Sacra voluptati tellus, ignota madere A caelo regio, semper vernantibus arcis Et numquam fugiente rosa; brumaeque nivisque Nimborumque expers, potis est suadere Canopum Esse infelicis lacerum Paradison Adami. Hinc communis amat Phariis quoque dicere rumor Niligenas primos hominum totius adeptae Unde animam et mentem fluxerunt semina carnis. Hic ubi turbato Nilus modo gurgite manat Fonte procul, communis erat fons, quatuor olim Fluminibus: Tigri, Euphrati, quique alluit Indos Aurifero Gangi et Nilo; cui prima remansit Fontis aquae virtus, vincla indignante quotannis Amne per Aegyptum lympha stagnante refundi. Solius haec Nili lex est, qui forte propinqui Atque suum caeco ascensu surgentis in amnem, Haurit adhuc laticis fluxuram in iugera mammam. Et licet Euphrati pariter det fama, solutis Riparum effundi Chaldaeae in gramina vinclis, Copia sed Nili est maior, quod origine surgens Hunc repleat propiore latex lapsique sub aestu Solstitii, ignaro pluviarum imbrisque Canopo Aethere labentum vice surgere cogat aquarum. Inde venire potest toties quaesita, nec unquam Explorata satis crescentis copia Nili. Fons idem vero, postquam crocodilifer haustu Hoc prius intumuit gurges, mox ordine verso Cum satis et campi et segetes et prata biberunt, Occultis refluas absorbet hiatibus undas. Hinc venit, ut ripis posthac moderatior aestum Contineat solita contentus margine Nilus. Quod modo diversa fluvii se parte resolvant, Hoc varium natura tulit cum supplice Pleias A Nemesi exorata, dato confunderet imbri Antiquam terrae faciem primosque labores Numinis, aversis alio converteret undis. Tigrin et Euphratem Taurus vomit, India Gangem, Nilon agunt montes Lunae, vel montibus ipsis Subiectae, capitis quibus est data fama, paludes. Sed reor hic solus quod agros virtute rigandi Servatâ, antiquo Paradisi a gurgite fluxum Excipiat, fervente vagum quo dissipat amnem, Credendum hinc, Phario silva est ubi proxima Nilo, Fixus erat generis primis authoribus hortus.