CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 253846 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/253846.

Nodus 253846 in documento vicic-k-jess.xml


23. Hermopolis coluit numen, venientia longe Prospiceret quod fata, canis523 canis : acanis pro more vagantes Eminus observantis apros, cervice canina: Cecropidae dixere Epaphon, sed Nilus Anubim. Mercurius, Teutusque idem appellatus et Hermes. Postquam tota fuit divûm turbata ruinis Niligenûm regio, fatorum inquirere mentem Constituunt et nulla dabant responsa iacentes Ore solum amplexi divi, sed solus Anubis Stabat et immotis Hermes latrabat ab aris. Nescio cur aliis in prona cadentibus ora Integra stantis adhuc duravit numinis huius Effigies, nisi forte canis quod imagine culto, Prudenti rectoque animi mentisque perito Doctori Aegypto Teuti titulisque colendo Pluribus Hermeti voluit committere Numen Adventum effari sobolis: mortalibus olim Ipse etenim quae fatus erat mysteria, sacrae Non vacuum lucis poterant ostendere pectus. Nec Patrem Verbumque Patris, commune duorum Nec tacuit Flamen; nostra non ille videndum Membrorum compage Deum, non ille reorum Ignes poenalisque locum ignoravit Averni. Non Divorum altas lauros sedesque beatas, Non fidei praecepta novae perituraque falsos Non tacuit sortita Erebi mendacia cultus. Ille aequi rectique tenax caeloque recepti Dogmatis interpres, quamquam ille probavit Enocho Instructore fidem didicit quodque ille nepotum Adami monitis populis non degener author Suadebat, nec thure pio fraudare Tonantem, Nec placiti metas divini exire docebat. Ipse eadem, ne venturos ignota laterent Divini cultus verique arcana nepotes, Cum tabulis necdum pretiumque aevumque daturam, Artis erat rudibus vocem signare figuris; Sculpta loqui docuit magicis animalia linguis, Cuius adhuc Phario vivunt in marmore formae. Sanctus erat populis Hermes, quem fama superstes Indigetem post fata tulit mixtumque beatis Heroem memoresque suae virtutis adeptus Niligenas, maius vixit mortalibus aevum. Indocilis sed vera sui transgressa magistri Dogmata posteritas, plures non posse docentis Esse deos, postquam placuit sibi numine multo Caeca superstitio et finxit sine fine deorum Nomina: Mercurium, pariter quem dixit Anubim, Credidit esse Deum, dignum cui thura Sabaeo Confectis positae caleant suffitibus arae. Ingeniique sagax arcanorumque repertor Quod fuerit, canis ora refert: et nescia signi Roma diu explosit, veneretur inania laudis Quod portenta, canum amens religione Canopus. Cum tamen Ausoniis dementia maior in aris Plauserit: hic febris, meretrix, rubigo pavorque, Qui – divi! – gravium capiebant thura Quiritum.