CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 253249 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/253249.

Nodus 253249 in documento vicic-k-jess.xml


15. Primus utrumque viae tenuit caeleste revolvens Prodigium sermo: “Iuvenis velut illa loquentis Vox ardens” (solam genetrix apprendere Virgo Hanc potuit; vultus autem spectare pudica Nescivit) “tum quod rectè se principis esse Summi atque augusti famulos dixere suaque Lege Pharon Nilonque regi: quin totius orbis Arbiter et regum Dominus laxare supremas Regnorum est princeps is, vel premere aequus habenas. Insuper et propriae frugis cum praebita nobis Copia communis; vacuas, famis, inter arenas Instantis moniti sese minui impote tutos Dixere annona: quid enim cupiantque petentque Indociles luctae, premitur qua corporis aegra Conditio? Mens quorum etiam repleta beatae Ubertate domus, quam visi copia veri Dives alit lucisque novo quos nectare semper Implet, ut insipidae non optent pocula lymphae. Isacios quod saepe sibi patuisse penates Rettulerint; virtute virûm iucunda quod illis Principis imperio penetrata fuisset Idume, Perspicuum est. Sunt forte iidem, quorum ora fideli Thariadae spectata, unum sub triplice quando Flamen adoravit vultu, cum gloria prolis Promissae effulsit, sterili ridente marita. Horum unus fuerat, cui colluctatus Iacob Victor erat; sumpto Azariae nec nomine ductor Est alius, qui Tobiam Babylone reversum Et patrem et sobolem Medus quod reddidit aere Debitor; et genitorem oculis, natumque puella Coniuge, non suscepta operum mercede beavit. Nec Iudae adversas acies vocesque superbas Infidi Assyrii, nocturnis caedibus ultus Alter erat, sed certa trium fuit una virorum Dextera. Et horum uno sterilis monitore sacerdos Zacharias prolem vetula de coniuge vidit.” ‘Nuntius ille mei’ fuerat dictura ‘puelli’ Virgo, sed ore premens vocem se noluit isto Non humilis iactare gradu. Dum talia coniux Fatur, uterque viae potior pars retro relicta est.