CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 253121 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/253121.

Nodus 253121 in documento vicic-k-jess.xml


13. Protinus obsequium gratesque referri paranti Iosippo sequitur iuvenis: “Considite, quaeso, Nobiscum, peregrini, istâ quae substat arenâ Et pera allatas una consumite fruges Et lympham. Nam nota mihi est Hebraea propago: Saepe mei, vestrae fines telluris obivi Lege Ducis pluresque mei sum nactus amantes Isacidas: vos oro, rudem ne spernite mensam!” Vir contra obnixus stabat iuvenemque futurae Admonuit famis et vetuit consumere longae Opportuna viae. Iuvenis cui: “Sume, viator, Quod tulimus, nec contra fames instare putata Te cruciet: nos nulla cibi torquebit egestas.” His dictis escas promunt sabuloque reponunt. Et subito in vacuam iuvenum tria corpora migrant Attenuata aethram veluti cum sole subactis Nubibus umbra fugit. Nec erat quod cernere possent Virgo et Iosephus, nisi quod sibi cesserat escae Subsidium: Cererem atque novos de stipite fructus Et gelidam, quam fons aliquis dedit aurifer undam.