CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 252913 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/252913.

Nodus 252913 in documento vicic-k-jess.xml


11. Ventum erat ad montes, ubi cautibus ordine longo Productis arens Pharanis et ampla secatur Planities: sicci et steriles sine gramine montes, Excelsae rupes mixtaque rubedine nigro Horrendae aspectu, quas dum ferit igneus astri Maioris radius, veluti praepinguis olivi Rore superfusi splendent: genuina pavonis Effigies, vel quod potior fert fama, timoris Ipsius domus et plenae formidine rupes. Haec etiam tacitis terroribus horrida, gratum Nacta locum montana Fames colit; unde petendae Pro tumido potius fuerant Erysichtone poenae Saevior haec siquidem et letho breviore resolvens Corpora, quam Scythica fuerat de rupe Promethei Accersita fames; vacuandis sanguine venis Tardior et vitae fatali segnior haustu. Hic quod edas, hospes, nihil est, nisi mandere saxa Dente velis, neque enim invenies quae carpere261 carpere : carpore possis Ore, vel extremis quae gramina stringere labris.