CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 252731 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/252731.

Nodus 252731 in documento vicic-k-jess.xml


9. Delius aestivum necdum sublimior axem Attigerat, ver illud erat cum frugis inanes Plusquam hominum peregrina Trias calcaret arenas. Verna alibi quamvis poterat tunc esse dierum Temperies, hic et sabulo cedente, molesta Et vacua humoris tellure, vibrantibus ignem Phoebeis sine nube rotis, procul hospitis omni Commoditate laris, tolerare ardentius anni Debuit implacida tempus regione, timendâ Inde magis, nulla hic aestum quod frangeret umbra. Hinc hominum nulli non quivit acerba videri Haec via deserti: nemo haec sabulosa viator Aequora quaesivit, nisi quos caeleste subegit Imperium; veluti Phario dare terga Serapi Iussa fugax duodena tribus, velut ista cruentas Ascalidis vitare manus, hoc pulvere iussa Tuta ibat divina domus, genialiter octo Hic habiti lustris relegens vestigia Iudae. Istorum cuivis anno lux esset ut una Aequa, quaterdenos numerant hoc aequore soles. Deserti mora tanta fuit, prius ampla superbi Quam caeli Charites tetigissent arva Canopi.