CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 252601 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/252601.

Nodus 252601 in documento vicic-k-jess.xml


7. Inde autem Pharium bibituris obvia Nilum Est via deserti, sitiens et inhospita tellus, Urbe carens. Cives domuum concordia nectit Hic nullos, ubi nec steriles qui nectat arenas Humor adest; Lybicis regio par syrtibus ingens. Unde suus deesset ne istis quoque Syrtibus Ammon Iuppiter, Isacidis alius cum cornibus Ammon Aere stetit fusus populo cultore iuvencus. Apis erat, cuius cultum, formamque prophanis Gentibus edoctus, Pharia tellure profectus, Stultus adoravit deserto in pulvere Iuda, Latriae veri signatus Numinis heres. Aegyptum fugiens, dulci manantia lacte Hyblaeosque hortos longe superantia mellis Rura petens, quatuor bis lustra recensuit ista Erroris nimium genus Israëlis arena. At quia nec liquidos tellus dabat arida fontes, Nec sterilis natura cibos, quam nullus ibidem Commendat, pecudum fetus, nulla herba calenti Germinat in sabulo, ne170 ne : nec stirps Hebraea periret, Hac veniente dati fontes caelumque recenti Pane pluit, quem roris uti medicata coacti Fragmina, cunctorum (sat erat voluisse) saporum Illecebras, quaevis populo lux orta ferebat. Illius annonae certis, migrantibus aequus Adfuit Isacidis fabulosa per invia ductor, Nube vagas praeeunte tribus, monstrante corusca Luce viam si nocte ibant; eademque diei Umbraque duxque fuit, celso cum sole mearent.