CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 252425 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/252425.

Nodus 252425 in documento vicic-k-jess.xml


5. Composito necdum curae titubante prioris Arbitrio – num rura petat quae Nilus inundat, Aut animae secura suae iam viscera sponsae Illa Arabum regione premat – contraire supernis Difficilis iussis animo pugnabat Ioseph. Haec meditans nuda corpus componit arena Et caput innixus dextra compressa quieti Lumina componit recipitque in membra soporem. Ut bona pars noctis somno data, cernit eundem Iosippus caeli genium, divina recentis Qui tulerat mandata fugae. Cui ille iubentis Numinis interpres fari sic incipit Ales: “Non ego te, Iosippe, viae committere dixi, Ut Pharii tantum regni tutumque Canopi Aggredereris iter; nec, quod satis esse putabas Ut secura Arabum tellus Petraeque tenerent Impavidum cives. Te Memphin et Isidis arva, Te volui spectare Pharon iussique fluentem Nilon ut amne bibas! Quare his, ubi lutea noctem Adveniens Aurora premet, te proripe terris Subditaque Isiacae, iubeo, pete rura iuvencae.” Caelicus his dictis memorique in corde repostis Deserit interpres Iosippum delapsus in auras. Ille ubi proiectos somno collegerat artus, Mox legit apparens quae nocte locaverat Ales In memori sibi mente notas veteremque figuram Aligeri monitusque novos: ipsoque iuberi Edidicit, celebres sistris crepitantibus oras Atque ipsas Nili petere arva rigantis arenas. Necdum Aurora polo formosi arriserat ore Luciferi, cum divinis meditante marito Parere imperiis Genetrix vigilaret et altum More suo, puero super humanaeque salutis Ordine multa super, tacitis affectibus iret. Cumque Deo sese per verba precantia servam Offerret, voluit sponsae mox visa patere Somnia Iosephus, turbare sed otia mentis Virgineae divina timet noctisque minores Expectat tenebras, donec perfusa supernis Roribus a votis animo flagrante rediret.