CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 252249 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/252249.

Nodus 252249 in documento vicic-k-jess.xml


3. Aspiciens Arabae Iosippus moenia Petrae Haec fertur versasse animo: “Iam cessimus oris, Immitis Iudaea, tuis, evasimus enses Regis inhumani. Nos hac subsistere terra Quis prohibet tutisque Petrae considere tectis? Nos multo iam sole vagos annona reliquit Annonaeque fides, pretium. Si tecta subire Haec liceat, servire meum dabit ista laborem Hospitibus non dura suis urbs, unde petito Concidet haec rerum praesens angustia lucro. Urbs domui cognata meae sanctisque Boozi Dignatae thalamis (nostrae quae stirpis origo est, Saepe pater dixit) tellus est patria Ruthae Germanaeque nurus Orphae. Cui forsan ibidem Crescit adhuc soboles, veniens sed sanguine longo, Siqua tamen superest, ignota latebit utrosque Posteritas, nimium distans a fonte propago. Cognatis si Petra famem fugientibus olim Non ingrata fuit, nobis metuentibus iram Principis, humanum fas desperare vetabit Hospitium nosque hospitibus quaesita labore Lucra dabunt non esse graves urbisque protervos. Nos ultra nec terror agit, neque caelicus Ales Admonuit fortasse aliter, cui barbara regis Immodici irarum satis est eludere vota Aegypti Nilique via. Sat forte iubenti Paruimus tutoque infans servatus asylo, Externa evasit Solymas regione secures.” Talia dicentem nox occupat, ipsaque mentis Perplexae tenebris maiores adicit umbras.