CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 251921 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/251921.

Nodus 251921 in documento vicic-k-jess.xml


48. Compactus tabulis paries fuit ultimus unus Integer et nullo sectus discrimine portae, Cui superesse domûs potuit pars nulla videri. Parva tamen retro fuerat secreta locandis Area servandisque opibus, quas abdere vellent, Atque una patuit tabula locus ille refixa. Hoc latebris apto spatio celavit Abelum Dorcas. Effugisset Abel hac arte cruentum Mucronem, strepitu victo nisi limina somno Clamore implesset, seque ad sua fata parasset. Et licet insonti puero comes addita nutrix, Fida quidem custos mollisque ministra soporis, Securi tamen atque aliquid crudele vereri Ignari infantis, sollers quantumlibet omnes Ire per illecebras, nequiit suspendere fletum. Tunc rabidus miles puerum qua flere notavit Parte furit, sobolem poscit tabulasque refigit, Inventum rapuit. Veluti si mitia campi Gramina tondentem mollem lupus involet agnum, Sic teneram pueri rabies petit effera praedam. Cuspide mox raptum iugulat, dein pectus acerbo Transadigit versare perito viscera ferro. Ut simul et pueri gemitum vocemque supremam Excepit genetrix, subito labefacta dolore Lapsa solo est, iam certa mori. Miserabilis Hannus, Et dubius sua quo vertat valitura parentis Auxilia, ut sobolem genitor, dum Dorcada fidus Ingeminat coniux, fatum complevit uterque. Ense puer cecidit, periit sine cuspide mater: Hanc animi dolor, hunc regnandi insana cupido, Hanc mentis pietas, illum perversa tyranni Sustulit ambitio. Tanta pietate parentis Exitus infelix; tanta impietate triumphat Filius: hanc melior rapuit, felicior istum Causa, recens nato quod sit data victima Verbo. Hannus utrumque una maestus collegit in urna; Unum utroque etiam signavit nomine marmor. Hic Dorcas genetrix et Abelus filius, ambo Exanimes a morte iacent: ruit illa dolore, Hic ferro; duplexque dolor patrisque virique Mollius hoc saxum quam sit dolor ipse, paravit.