CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 251380 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/251380.

Nodus 251380 in documento vicic-k-jess.xml


43. His ita compertis immitia iussa satelles Accipit et ferro volat incursare quietas Nazaridas. Doctusque sacro de limine, portas Invadit miransque datis occurrere nullum Vocibus, explorat cunctos violenta recessus Saevities, si posset heros reperire latentes Cum puero regisque metum mucrone levare. Ut rabies quaerendo omnis consumpta, propinquos Exagitant, adduntque minas, ubi mater, ubi infans Poscentes, crudele genus feritasque cruenta Carnifices. Quibus ingratum vox omnibus una Responsum fuit: occiduo Phaëtonte maritum, Et matrem cum prole sinus implente parentis Observasse domi; sed quo nox ultima patrem, Quo puerum matremque tulit, par possidet omnes Et stupor et taciti par ignorantia facti. Attonitus dictis miles, calet omnibus ultro Tentatis urbi vicina per arva laresque Rurales, illos si forte domestica rerum Prodire in campos et rura subegit egestas, Quaerere regalem praedam: tamen omnia frustra Experti speque abiecta vestigia torquent Ad Solymaea, quibus digressi tecta, docentque Iussam ausis tentare necem frustrato ut omnis Quaesiti labor infantis remque ordine pandunt.