CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 250990 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/250990.

Nodus 250990 in documento vicic-k-jess.xml


38. Dixerat haec Simeon, cui mox divinitus acta Successit Solymaea nurus testataque partus Virginei caeleste genus, praesentia regem Promissum pueri membra assumpsisse docebat. Haec fuit Anna decem sex supra a funere rapti Coniugis in templo lustris superaddere sueta Ieiunae pia vota gulae precibusque vocare Aeternum pacis caeli de sede satorem. Haec erat, ad funus sacros ingressa penates, Virginibus venerata nurus, cui longior aetas, Et pietas, vivendi aliis exemplar ut esset, Observata dabat: praestans sublimibus Anna Moratae vitae exemplis et prima fuisset Idea virtutis, si non coluisset eandem Virtutum Regina domum Mariaeque suprema Demeret hanc illi morum excellentia870 excellentia : exbellentia famam. Viderat hanc Anna et coluit rectique tenellam Observabat anus dantem documenta puellam. Hanc etiam (supero patuit quod lumine) regis Esse puerperio, maestam expectatus Idumen Qui torquet, matrem electam, cum trima subisset Delubrum: unde sacrae maior reverentia nymphae Et studium obsequii vehemens accesserat Annae. Momento, divina sui cum pignore ventris Quo templum subiit genetrix, advenit et Anna Vota animi factura Deo – mirabile! – nuper In templo notae videt inter brachia nymphae, Natum ubi fulgere Ducem. Quem vertice prono Intuita, afflictae tandem affulsisse ferebat Messiae optatum Iudaeae et gentibus astrum. Praesentem vero populum, puerique trahentis Corda decus famamque sui testesque videntem Imperii, visum vario sermone teneri, Mens non una ligat: vocesque prophetidis alter Somnia grandaevumque alter Simeona putabat Delirare senem, puero, cui mater egena Servilisque pater, qui armis et finibus amplam Cessuram vili domino balbutit Idumen. Pars tamen et mystam longae probitate senectae Et celebrem virtute nurum viduique probatam Laude thori monitisque parem caelestibus Annam, Credebant non vana loqui. Plerisque sed aequum Iudicii lumen, recutitae propria gentis Sustulit improbitas terrenorumque cupido; Quos nimium caecae damnata in faenora mentis Fert acies, nec fata sequens reflectit ad aevum.