CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 250740 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/250740.

Nodus 250740 in documento vicic-k-jess.xml


36. Triste gemens Simeon gemino quod pressa doleret Infelix Iudaea iugo, quam propria labes Et vitium, externa tum maiestate Latinus Saxorum cultor stansque in cervice premebat Impius Ascalides, poterat cui esse salutis Unica spes, veniens humano in corpore Numen. Integer hoc vitae mystes fideique probatis Moribus insignis, votis deducere caelo. Assiduus, meruit pridem succedere grandi Promisso, quo non fallax, sua sciverat isto Numinis aspectu praeiturus funera, vates. Ipse idem Mariam sacra ad nymphaea ferentes Cum templi superare gradus trimaeque puellae Cerneret augustam effigiem, prospexit eodem Lumine, divinae formam vultusque parentis. Unde Ioachimum patrem sortitus amicum Atque Annam sermone frequens, dum fata sinebant, (Nam fatis cessisse, senex deflevit utrumque) Multa super natae donis, super indole, multa Scitatus, propriae fidei incrementa parabat. Attamen ignarus, tantus quo tempore princeps Gentibus ad lumen praesens veniret Idumae Ad libertatem, Simeon, studiosus avorum Scrutator vatum, stare hunc in limine sensit. Iam siquidem Iudam summis sine fascibus esse Vidit et Hebraeas stringi a raptore secures; Iam prope Chaldaeae scriptas super aggere ripae Hebdomadas numero compleri et cedere novit, Ut veniens quaecumque sibi lux credita talis Iam fuerit, nati quae proderet ora Tonantis. Ac veluti Massylus eques, ubi strenua, vinclis Libera, circumquaque latrans et odora canum vis Dente minax tutas inter nemora avia cogit Ad iaculum prodire feras; ubi tacta moveri In saltu virgulta videt strepitumque propinquae Arboris advertit fugientes cominus apros Ire putat iaculumque parat, venabula torquet Et necdum visâ numerat iam vulnera praedâ – Haud aliter Simeon venturi proxima regis Signa videns votis flagrat dum prodeat ultro Caelestis soboles et amantis praeda Prophetae. Ex Ephrataea visus tandem iste tenellus Rhinoceros, factus perfecto flore pudici Praeda sinus prodire specu temploque videri Luce palam: quem conspiciens complectitur ulnis Longaevus Simeon suspiratumque tot annis, Extremo senio tenus, inter bracchia Numen Sustinet et dulci puerum sic voce salutat: “Expectata diu venisti caelica tandem, O soboles! Famulumque sines lethale resolvi Nunc me, nate, tuum pacemque datura tuorum Verborum stat plena fides, pupilla salutem Praesentem dum sera videt clareque tuetur Lumen ut illius cunctis se flamma revelet Gentibus Hebraeaeque ingens sit gloria plebis.”