CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 250566 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/250566.

Nodus 250566 in documento vicic-k-jess.xml


33. Iosippus vero, implendo postquam aera tulisset Caesaris edicto, templo Panchaea daturus Thura petit Solymam, quem sexta petebat ibidem Esse, quaterdenûm numerum impletura dierum Hebdomas, ut sobolem nuptae pro more iugales Expertae thalamos Virgo lustranda referret. Hinc ea, ne positam posset transgressa videri Legem (quantumvis salva quoque lege piari Non opus huic matri, iacto quae semine prolem Non dedit) abstinuit fano, se donec ab orta Prole, quaterdecies nova lux Phoebea vocaret. Adfuit haec matremque monet, cui muneris ergo Bisgeminus picta turtur cervice gemebat. Et quibus Unigena aeternus matrisque propago Una siclis redimenda fuit, Iosippus Eoa Munifica regum oblata de merce coactum, Primigeni pueri pretium legale parabat.