CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 249710 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/249710.

Nodus 249710 in documento vicic-k-jess.xml


19. Mirante astrorum studium curamque parente, Quod sua non solitis iam prodere viscera signis Inciperent orbique datam vulgare salutem, Munera de calathis promunt corbesque resignant Vimineos: pecorum fructus, agrestia dona, Balantumque duplex matris raptum uberibus par More humiles servos, gestusque imitante clientum, Miranti tribuunt matri. Tum vocibus istis Cunctorum senior sequitur data munera pastor: “Magna parens, alia neque enim te voce referre Fas mihi, quae tantam terris enixa salutem, Augustas inter maior celebrabere matres! Haec dona tibi damus: pecorum ne despice parvos Fetus agrestesque dapes. Nisi bruma rigeret, Plura tulissemus ruralibus edita ramis Germina: ferventi nobis est uva racemo Praecoqua et apricis sunt fraga frequentia clivis, Sunt cerasa et pomi species insigne rubentis; Multa coronatum sunt mala gerentia florem Et succum inclusis dulcem stillantia granis: Hos aliosque tibi matrum dignissima fructus Ferre vetabat hiems, nobis neque poma molestae Quae fuerant brumae plus commendata supersunt. Quod ferimus, genetrix, metiri nolo pusillis Obsequium donis; etenim si pectora spectas, Magna damus, quia tota damus. Tu protege nostras, Mater, oves; nam magna tibi de prole potestas Imperiumque venit: te nostra Palilia posthac Laeta ovium fetu, votis et carmine dicent. At tu, parve infans (ad quem sua lumina torquens Rettulit haec Aegon) terris mutare superbas Astrorum dignate faces, ne despice vilem Obsequii cultum, cum quo tibi nostra sacramus Aeternum corda; et magnum te dicere Pana Propitium pecori volumus, pecorumque magistris. Tu vero (Iosippo humilis fari incipit Aegon) Et pueri et matris fortunatissime custos, Cui utriusque potens praesto fluit impete magno Gratia, sidus eris nobis illustre, salubri Pestiferas radio pellens ab ovilibus auras. Ne pecori noceat scabies, ne Sirius herbis, Haec tua erit virtus tuaque ista potentia Ioseph; Nam memini, genetrix isto518 isto : iste te nomine dixit.”