CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 249628 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/249628.

Nodus 249628 in documento vicic-k-jess.xml


18. Laeti ibant omnes; necdum apparebat Eoa Parte poli, roseo perfusas lumine coniux Tithoni reserare fores, cum moenia pastor Nota videt, sed quod nullus sibi nocte pateret Ingressus, clausis errant per compita portis. Dumque ibi pastorum vario se tramite turba Divideret, flammam attoniti videre micantem (Vel caeli fax una fuit, vel flammifer Ales) Incultam signare specum. Quo lumine moti Conveniunt unaque domum quam visa notabat Lampas, laeti adeunt omnesque patentibus antris Succedunt. Ibi Iosippum cum coniuge nixum Genua vident pignus votis caeleste colentes. Iosippi matrisque fidem cultumque secuti Pastores, humili promunt sua poplite curvi Obsequia et prona puerum cervice salutant Et caeli regem, et Dominum Israëlis adorant. Pastorum vero prudens sub corde volutat Obsequium Genetrix et nescia profluat unde Credulitas peregrina, stupet fideique requirit Rure satae authorem. Verum testantibus astris Una omnes didicisse ferunt, natale puelli Principium: pannos humiles, praesepe, locumque Desertosque lares subitoque volantia iussos Ad notam vertisse, aiunt, vestigia Bethlem.