CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 249060 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/249060.

Nodus 249060 in documento vicic-k-jess.xml


12. Matris ubi gremio tepefactis incubat infans Divinus membris, animis hunc talibus orsa est Affari genetrix: “Proles aequaeva Tonantis, Nunc etiam modicae soboles pulcherrima matris, Ah quantum praesens facies tua distat ab illa, Quae modo divini gremio splendere parentis Visa mihi est? Summa quem maiestate verendum Aspexi et colui, quamvis praesentis adorem Hos quoque mente pari vultus, tamen abdita membris Maiestas, nobis facie quam dispare fulget! Una eademque hora stipulas stellasque prementem Terrenaeque sinu matris gremioque rigentem Aspicio modo te magnum, cui nulla valeret Componi moles, sint caelum aut sidera, vidi. Nunc modicum et qualem brevitas palmaris adaequet Intueor, quem rapta Deum cui Patris origo Aeterna est, nunc vero hominem, cui aegra recensque Est matris caro. Nunc humili vilescis amictu, Astrorum solisque decor patrisque venustas. Te felix mater! Sed tu felicior esse Matre alia quavis poteras: ut vilior esses Sum tibi lecta parens, immensa ô lucis abyssus! At quia sic placitum Patri pretiumque superbi Ponere pro culpa tam grande decebat Adami, Consilium sublime sequor, neque pigra tuorum, Nate operum summo genetrix occurro labori Meque humilis servae fidei pro viribus apto.” Talia dicebat genetrix, assurgere plures Cordis in affectus pluresque accendere mentis Docta faces, quas nec socors, nec languida tentet Musa sequi: superos ea cura fatigat olores.