CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 248342 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/248342.

Nodus 248342 in documento vicic-k-jess.xml


3. Sed Virgo et voces adyti et diversa ferentis Excipiens populi sensum taciturna latebat Atque ipso praegnans Duce, quem Iudaea petebat, Isacidis ignota parens. Nec prodere sese Sustinuit sapiens Virgo, sat gnara superbum Indigenas sperare Ducem quem mater opumque Regnorumque potens utero regina tulisset. Intacti vero referentem pondera ventris, Propria mendacem cito condemnasset egestas. Ut taceam insidias et regis barbara semper Consilia Herodis, melius quae posse silendo Effugere indemnemque uterum praestare, sciebat. “Tempus erit, mea quando nihil valitura iacebunt Auxilia et mulier regis conatibus impar Caelestes poscam curas” aiebat, “opemque Maiorem humanâ sobolis tutela vocabit. Nunc exile tuae, Deus, irradiare memento Ancillae pectus mentemque, ut nutibus illa Aequa tuis semper, celsi super ordine sistat Consilii, placitoque orbem moderante quiescat.”