CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 248245 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/248245.

Nodus 248245 in documento vicic-k-jess.xml


2. At ferus Herodes, cuius cito venit ad aures Vox populique fides pectusque; illata momordit, Quod dextra hunc fortem, iusti quod lege severum, Cui femori est ensis, cui pectus aheneus ambit Iustitiae thorax, torquet Polycletide virga Aequius, ipsius quod sit quoque regula recti, Quod digitis sceptrum. Contectus casside frontem Iudicii recta librat terrena staterâ Atque parem mirando operum molimine, dicunt, Esse Deo. Hebraeis promissum fascibus aiunt Fata, nimis Solymae, populoque haerentia fata. Intremuit iustum metuens Heroa tyrannus. Novit enim Solymi possessor iniquus honoris Quod gemino nec Phoebo aether, neque regna duobus Regibus aequa satis, vel tunc mage, pectore quando Adverso vitiis unus, virtutibus alter Praestat et oppositis regnum moderantur habenis. Haec et plura animo versantem et plura timentem Deserit Herodem timor et praesente superbus Imperio fingit se nil ventura vereri. Callida sic regum sunt pectora, velle videri Impavidos cum plura timent, et fronte serena Emendant, obscura tegunt quam nubila mentem. Fata, rudis veluti, Herodes nocturna popelli Somnia deridet. “Quis” ait, “mihi regna protervis Eripiet signis? Propriae si pellere regem Externum nequeunt vires, mihi Romula pubes Praesto est Augustique potens et amica voluntas. Quae regio est missura ducem, quem Dardana virtus Non premat et validae non occupet horror Idumes?”