CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 248039 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/248039.

Nodus 248039 in documento vicic-k-jess.xml


41. Cum propria postquam fuerat luctatus Ioseph Pauperie, Latiis nec iusta numismata iussis Suppeterent, tamen ille viae se credere certus Hoc statuit pigramque bovem rudiusque tributo Permutare pecus, quamcumque immiserit ultra Axe Deus perferre lubens cum coniuge sortem. At divina uteri mater nonae indice lunae Certa nec aethereo ventris momenta docente Aligero monitore carens, prope temporis esse Illius spatium quo caelica prodeat alvo Progenies, abitura parat quae lina tegendo Artandoque inter telarum vincula nato Quaeque suos usus tunc sunt habitura reponit. Iamque aderat quo sede dies exire paterna, Seque virumque remota procul petere arva monebat, Cum vacui curam laris ingentemque latentis Prodigii sedem terrena volentia numquam Dimitti qua membra Deum subiisse tenebat Tunc occulta fides, cognatae stirpis Abramo Tobia genito patre commendasset Ioseph, Urbe migrat propriisque notat vestigia plantis. Nulla etiam gravidi Virgo fastidia ventris Passa, per Isacios ibat laetissima colles Plena Deo mater. Sed ubi fortasse labaret Planta, vehi tardo coniux orabat asello (Hunc etenim torvamque bovem praesentis agebat Servitii pretiique fidem) pressitque modestum Interdum pecus, oranti non dura marito.