CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 247933 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/247933.

Nodus 247933 in documento vicic-k-jess.xml


40. Hic si ficta iuvat veris componere: pauper Baucis erat quoque grata deis gratusque Philemon Pauperie, thalami nexu, probitate, pudore Ac aetate pares paupertatemque ferendo Effecere levem. Postquam admisisse supremos Postibus angustis, stipula cannaque palustri Protectis, humiles mortalis imagine vultus Concessit sors laeta Deos. Ubi mersa paludem In luteam de monte vident, quae sicca stetere Tecta prius, spectant proprii pia limina tecti Et superesse stupent aliarum labe domorum. Illa vetus dominis et iam casa parva duobus, Vertitur in templum. Pelignus talia vates Dum commenta dabat, veram Iudaea parabat Commenti formam: minor ipso est fabula vero. Virginis haec eadem nam sedes parva, volucre Vertitur in templum, non carnis imagine falsa Aeterni postquam facta est domus hospita Verbi. Hanc, inopes quondam, caeli de monte iugales Conspexere pii vacuas migrare per auras, Aspera dum cernunt aliarum fata domorum In cineres vertisse trabes Martemque propinquos Incendisse lares. Manet illa aevumque manebit In reliquum: lateres nudos cinxere columnae, Cultaque votivis nigrescunt limina flammis. Artant dona tholos, stellis laquearia fulgent, Gemma tegit postes aurataque tecta videntur, Caelataeque fores adopertaque marmore tellus. Quaeque prius pauper, regum nunc dives abundat Muneribus domus et summis se molibus aequat, Reptantesque ruunt illius ad oscula gentes. Numinis haec meruit digna mercede recepti, Baucidis et fictas superare Philemonis aras.