CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 247037 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/247037.

Nodus 247037 in documento vicic-k-jess.xml


30. Desiit Ira loqui, quam sic sermone secuta est Turpis Avarities: “Et ego sine faenore deses Vivam opibus contenta meis? Sine Marte quid ultra Accedat nostris partis per proelia gazis? Sint mihi terrarum ingentes sine limite tractus, Sint urbes, sint regna mihi! Nisi semper ad istas Accedat vis maior opes, me reddit egentem Quod nequit augeri pretium. Crescente beari Imperio, non stante queo; neque principe dignos Sola parit veniens ab avis opulentia, census. Divitiae veteres, quibus est innata cupido Augmenti nova lucra petunt, exempla peritae Proferre illorum, quibus et fortuna Gradivo Maiestasque stetit. Neque enim nisi censibus auctis Regia servatur ducis intemerata potestas. Dardaniae clari, spoliis Orientis onustas Advexere rates; solius Roma pavebat Ausoniae ditata opibus: quo tutior esset, Externas quaesivit opes: spoliavit Iberos, Assyrios, Numidas, Parthos, nudavit Anubim Et Tyberim, Nilo, Rhodano Rhenoque bicorni Pannonicoque Istro, fluviisque ferentibus aurum Pactolo atque Hebro Medoque explevit Hydaspe. Et me par fortuna vocat: si praeside regni Marte legam validas mea sub vexilla cohortes Hunc ego, quantumvis magni Pax exulis arma Et meritum non grata premit (nam dissona vero Ni loquimur, praesens Pacis per compita risus Armati labor est fructus munusque Gradivi. Qui tamen hanc peperit per tot discrimina constans, Ingratam genitor probat inter vincula natam.) Exilio et tenebris tristem corpusque gravantis Orbibus implicitum ferri, in mea regna reducam, Ingens imperii decus, oeconomumque profectae A patre fortunae: quod enim ultra crescere possit Se tota huic debet regalis copia gazae.”