CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 246827 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/246827.

Nodus 246827 in documento vicic-k-jess.xml


27. Tunc nova telluris facies et ubique serenus Ridebat partae pacis post gaudia vultus. Tum secura graves implebant horrea messes Et Bacchus sine lite fuit: Discordia terris Exul inhumanum satiabat imagine sola Bellorum rabidum, pugnae caedisque furorem. Nec tamen hanc vis tota odii, nec saeva nocendi Destituit rabies: regio deserta furentem Spectavit Lybicos multo maiore veneno Irritare, genus dirae Phorcinidis, angues: Aspidas atque via tractos fumante chelidros, Dipsadas et siccae cui est color aequus arenae, Ammodyten, iaculosque leves, quibus ardua pinus Scanditur, unde neci faciles, ceu praepes arundo Desiliant, ac tela oris fatalia figant. Serpentumque alias, ardens quibus Africa pollet, In rabiem funesta egit Discordia formas. Maius erat scythalis virus maiusque cerastis, Maior arenosis basilisci sibilus oris Auditus, praestans etiam infamare remotas Ante venena nocens crudelis spiritus auras. Si Cato Cyniphios signis laurentibus aestus Tunc invicto animi nisu et virtute probasset, Victa reliquisset Virtus vestigia, pestes Impatiens tolerare novas, armante recenti Funere Marmaricos Martis cultrice colubros. Talis erat Lybicas augens Discordia mortes, Dissidiis postquam fuerat fatalibus impos Humanos turbare animos; patrisque Gradivi Exilium et duras flebat gemebunda catenas. Plorandum tamen est, quod non diuturnior aegra Lumina confecit maeror; cui nexus amoris Et pacis, revocato iterum Mavorte solutus Ad prima ingratos laxavit gaudia rictus.