CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 245939 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/245939.

Nodus 245939 in documento vicic-k-jess.xml


18. Haec postquam Iosippus, ait mox talia Virgo: “Quod tibi commissam voluit, dominoque viroque Custodique Deus quantis, Iosippe, benignum Laudibus extollo Numen! Talemque favoris Non potui meruisse gradum, pietate quod ista, Qua praestas, nuptam foveas praesisque pudoris Tutelâ patrisque fide: minus aequa putarem Obsequiis me posse tuos pensare labores. Hoc promitto, gravi ne sim tibi foedere nupta, Ancillae faciet iussis parere voluntas. Quod vero, Iosippe, inopi thalamique virilis Indocili, sumptis utero – mirabile! – membris, Flaminis aeterni afflatu praecordia complet Progenies aequaeva Dei. Sine corporis ullo Dum sensu postquam modicos aptatus in artus, Qualiter ignoro, sanguis meus. Ille paternae Naturae par splendor, homo, mea viscera, factus Implevit. Stupeo nimium, Iosippe, pusillam, Exiguam meriti donatam hoc munere nuptam! Nec te suscepti celassem arcana Tonantis, Sed nequii tantam (quis enim mea dicta probasset Vera satis?) sperare fidem. Me vana profari Somnia dixisses: silui, secura quod ipse Omnipotens operi proprio non deforet author. Teque ideo, sapiens gaudet prout illa voluntas Ordine quaeque suo contexere, nocte silenti Erudiit factoque fidem cui mente dedisti Sopitus, nemo vigilans me teste dedisset.”