CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 245839 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/245839.

Nodus 245839 in documento vicic-k-jess.xml


17. Nox erat et necdum furvam spoliaverat aethram Sideribus pictâ coniux Tithonia pallâ, Cum monitum caeleste viro testesque pudoris Sopito auditae voces. Huic sole propinquo Ardebat gravidae mens visa retexere nuptae Eiusdemque uteri se credulitate labantem Arguere et fidum comitem maiore deinceps Sollertem obsequio et quocumque labore futurum Spondere et docilem quavis pro sorte ministrum. Phoebus ubi prima cunctas face presserat umbras, Accedens pacti sociam frontemque serenus, Os oculosque viro demissior, aequa profari Candidus attentae dictis premit ora maritae: “Quod mihi te, Virgo, sociali foedere iunctam Sors potuit prius aequa pati, mirabar abundé, Tanta quod absimili nupta est concessa iugali. Nunc autem quid agam, vel quid loquar? Immortalem Ventre geris paritura Deum promissaque maesto Visceribus claudis, pietatis viscera Iudae. Teque tacente sacer docuit me Numinis Ales Ambiguum, pavidum, tuus et quo germine crescens Grandescat venter. (Taceo, neque enim ulla pudoris Me flexit non recta fides). Te coniuge felix Dicebar, cum te Dominam sponsamque recepi, Invenisse ratus superantem sidera gemmam: Tanta fuit, quocumque prior tua gratia censu. Hactenus ut propriae servire ad commoda nuptae Concessum, te nunc mundi totius amorem, Prodigium lucemque sequar, dominamque meique Te Domini matrem, custos sincerus habebo. Iamque tui pondus ventris demissus adoro.”