CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 245791 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/245791.

Nodus 245791 in documento vicic-k-jess.xml


16. Iosippus somnum ut pressit pectusque priori Deiectum languore levat libratque quid ille Aethereo e coetu veniens patefecerat Ales: An fuerit Morpheus, vel vera loquentis imago Aligeri tacitus dubio sub corde volutat. Is demum monitorem alto de vertice caeli Demissum agnoscit: neque enim Stygis ulla potestas Utile fert pacis monitum lumenque, quod ultra Phoebeum aspexit, nequiit depingere mimus Naturae somnus434 somnus : somnos: restat divinitus ista Sortitum simulacra, quibus se prona voluntas Subicit et pressis sequitur data nuntia curis.