CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 245728 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/245728.

Nodus 245728 in documento vicic-k-jess.xml


15. Postquam non molli patuissent clausa sopori Lumina, sidereae mentem irradiare cubantis Accessere faces, superum410 superum : superumque praeambula pectus Flamma subit multoque videt se lumine cingi. Hic stetit intra animum splendor somnoque sepultum Passus Iosephum. Volucrem post praevia noctis Lumina mox genium spectat, consurgit ab Indo Aequore quam Phaëton igni maiore micantem Dicentemque sibi: “Proles Davidica, Ioseph, Ne metuas Mariam pacti servare iugalem: Pondus enim, quod ventre gerit, non moecha recepit, Sed Virgo aeterno flatu fecunda, beatum Complexa intumuit germen, paritura potentem Felicis vitae authorem, patremque salutis. Ille, quibus dura ceu compede victus anhelat Exolvi populus, noxas et crimina tollet, Atque ideo natus puer hic dicetur IEsus.”