CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 245350 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/245350.

Nodus 245350 in documento vicic-k-jess.xml


13. Iosippus reducem ut vidit, se cernere quamvis Virgineo maiorem uterum pectusque putasset. Ille utroque tamen potius se lumine falli Credidit, illaeso quam non conforme pudori Flagitium vel mente insons admitteret uxor. Saepius advertit gravidam, sua lumina constans Accusare prius, mores quam carpere sponsae Virgineos: Mariae pravos ne crederet ignes, Est oculis ablata fides sensusque facultas. Cumque gravem sponsam suscepta prole loquuntur Deque secuturo partu gratantur amici, Obstupuit maestus nimiusque trementia maeror Pectora pervasit, tacitusque haec corde volutat: “Anne etiam, mihi quod misero evenisse putabam, Luminibus totus cernit fallacibus orbis? En utero grandi passim iam dicitur uxor, Qualem ipse aspicio! Proprii tibi luminis anceps Sit, Iosippe, fides; alienae lucis inepte Fingis idem vitium. Si credis, adultera sponsa est. Non credes populo? Mariae sed moribus aequa Et maior praebenda fides. Erroris abunde Esse solet populo, Maria est erroribus impar. At Iosippe vide, quod tunc erroris abunde Esse solet populo, variis dum affectibus errat: Privatos deme affectus, quorum inscia nuptae Est soboles manifesta tuae. Vox publica certa est, Certior est Mariae candor. Sed ventris apertus Est tumor! Exurgat venter, sed adultera non est! Qua ratione gravis fieret, nisi moecha fuisset? Nescio, moecha tamen non est. Si pondere venter Materno premitur, dicam sine semine prolem Humano gestare suam. Si posse negaris321 negaris : negalis Id fieri, par infitior pecasse Mariam!”