CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 245195 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/245195.

Nodus 245195 in documento vicic-k-jess.xml


11. Cedenti Solymis Mariae iam tertia fulsit, Atque viae postrema dies, cum saucia curis Virgo animi purum validis turbare serenum Triste legebat iter, tacito dum pectore versat: “Iosippo quid mentis erit, tribus hospita lunis Tecta ubi trivisse expendet fetuque trimestri Agnosci facilem, tumidum sine coniuge ventrem Aspiciet? Quantus mentem huic prosternet amaror? Omnipotens caeli genitor! Me forte putabit Coniugii laesisse fidem spretoque profectam In montana viro votoque pudore tegentem Foedam animi labem, tantum voluisse marito Impavido patrare nefas? Et forsitan eidem Dicar moecha uxor, legale tonantia saxa Digna pati. Signo quo monstratura Tonantis Progeniem celare utero sexusque virilis Ignarae aeterno susceptum Flamine Verbum? His ego si tumidum vellem defendere ventrem, Censerer delira nurus. Sunt callida, dicent, Quae faciunt magis esse ream commenta; supremus Scilicet hanc inopem, obicerent, fabrique iugalem Legisset matrem Omnipotens, cui principis aulae Regia debetur genetrix regnique potestas. Quid faciam? Sed me pavidam quae somnia terrent?” Inquit, “An ignoras utero caeleste teneri Pignus et aetheream sobolem? Qui fecit onustam Germine divino, laesae sine crimine famae Et probri vacuam potis est servare parentem. Ille modum, famae tantos componere fluctus Inveniet, nostri custos et testis honoris. Huic ego me fidei nimium secura reservo.” His animosa viae reliquum iucunda peregit.