CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 244905 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/244905.

Nodus 244905 in documento vicic-k-jess.xml


8. Ut satis ingrato partus fastidia lecto Elisabeth umbras thalami perpessa levasset, Prodiit in lucem longaeva puerpera, quando Virgineum solventis iter lux prima diei Affulsit. Virgo verborum comibus usa Officiis, oris prudens animique puella, Fert grates donorum ergo acceptique trimestris Hospitii sobolique novae caeleste precata Pectus et augmentum Charitum geminoque parenti Munus idem sublime rogans, ad limina tendit. Elisabeth vero famula demissior omni Cognatam venerata nurum Dominamque suique Hanc apicem sexus, florem gemmamque vocabat. Cognatique laris dignatae limine summas Quo caeli convexit opes et munera, grates Verbi humilis depromit anus staturaque tanti Seque suosque penes vivet quod gratia facti. Dixit idem genitor. Fortassis plura tulisset Natus Ioannes, vocis nisi lingua negasset Officium. Quod voce tamen linguaque nequivit, Ostendit signis: Mariae dum basia danti Ultima plusquam infans arrisit et impote lingua Labra movet tacitus, veluti quas nescio voces Formaret, facunda quibus si vis foret, Agnum Forte sonaturas mundi peccata levantem.