CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 244847 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/244847.

Nodus 244847 in documento vicic-k-jess.xml


7. Interea monito Elisabeth dat verba marito, Apta viae quae dona forent escasque parantis Officium non lentus agat provisor: iturae In propria excelsae cessura cibaria matri Sedulus adferri iubeat flammisque probari. Zacharius monitus properat gravidaeque paterna Tecta petiturae Nymphae mandavit edulem Opportuna viae replere ad prandia peram. Multa senex famulaeque dabant et plura dedissent. Parca cibi sed Virgo levi non munere spreto Corporis exhaustas consueta resumere vires Exigua dape, suaderi non pauca tenere Difficilis, multum quod erat grato ore relinquit. Huic facilis Ceres et decerptus ab arbore fructus Sufficiens annona fuit; Bacchoque relicto “Aestivae,” dixit, “poterit sine pondere dulcis, Sive patens rivus, sive obvius esse siti fons.”