CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 244555 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/244555.

Nodus 244555 in documento vicic-k-jess.xml


3. Iam ter completis variantibus ora Dianis, Tempus erat, aeterna pii post pondera ventris, Laetitiam quando vatum postrema parenti Nata tulit soboles. Lampas cum Carcinon altis Attigerat Phoebea rotis, sublime datura Solstitium, vidit tandem montanus horizon Iudaeae ingentem puerum, mirantibus ortam Indigenis prolem. Quando dixere “Quis iste Tot rerum signis caelum quem praedicat infans?”, Mutus erat genitor, natus patris ora resolvit Ignarus fandi puer et per aperta parentis Ora loquebatur Numen docuitque silentum Labra locuturo fieri iucunda Tonanti. Lingua loquax facunda sui, non gnara silendi, Aetherei fructus vacuo sermone perorat: Quae nisi divinas nescit vox esse diserta Ad laudes, vox ista Dei est, velut ora soluti Ista fuere diu muti praeconia mystae. Huic fidei Nemesis dubiae pro crimine mentis Auditum cum voce rapit: sat congrua culpae Poena, quod aure fides audit panditque loquendo. Utraque erat fidei rea castigata facultas.