CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 244413 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/244413.

Nodus 244413 in documento vicic-k-jess.xml


2. Frondosi colles, montana cacumina, valles Frugiferae, liquidi fontes, Hebronia Tempe, Dicite, quae toties pedibus dignata beatis Caelestes spirantem auras ac Numinis ignes Spectastis Mariam, visa quis Virgine vester Plausus erat? Numquid laetum resonantibus auris Emissisque piis caeli per inane susurris, Laetitiae pleno vos an Davidica Virgo Exultare choro et saltus glomerare notavit? Parcite, Iudaeae montes, si vestra fuisset Forsitan hic socors pietas, aequantibus haedos Saltibus, aut hilarem si non saliistis in orbem, Atque leves imitari agnos si languida vobis Segnities fuit! Hyrcanis o rupibus Hebron Asperior! Vestra, Armenii glaciale Niphatae Durities superat tergum! Non Caucason ultra Dicam brumali tantum languere veterno, Vos veluti, si non assurrexistis eunti Virgineae matri, Iudaeae gratia, colles. Hunc dare supremae si neglexistis honorem Reginae montes, Hebronia desine tellus Mirari, divum regio, tua tristibus armis Terreat immodicus caedis si culmina miles. Est tua iam tellus si barbara, si crudelis, Caeli ac terrae odium lacerat tua rura tyrannus, Haec tua desidiae culpa est sprevisse Mariam. Si tantam reducem sors esset habere parentem, Per tua festinam gradientem culmina, quantum Gauderes regalis Hebron, clamore repleres Quam laeto deserta tuos, Iudaea, penates? Erroresque tuos propter male cognita caeli Munera, quantumvis sera pietate piares. Ast aeternum exul, numquam statura priori Iudaeae fortuna loco; iam saecula quinque Sed bissena super numerat quod Numinis almam Et Matrem et Prolem tellus infida reliquit. Atque ideo infelix, nisi quod tibi sola supersit Spes fidei extremae, cuius finale serenum, Vespertina velut reliquo lux sole vagantes Erroris nimios ad ovile reducet Apellas. Praeveniant has fata moras! Neque barbarus ultra Divini ad tumuli vigilet sacraria custos! Patria Virgo tibi regio, tuaque hospita palmas Tendit Hebron, praesens succurre, habitura deinceps Maiores ultro, referes ubi Numen amores.