CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 244206 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/244206.

Nodus 244206 in documento vicic-k-jess.xml


45. Arbor erat (palmamque illam celsaque vigentem Fronde fuisse ferunt) annoso vivida trunco, Flore tenus, nulli quoniam vicina marito. Esse ferunt vacuas vesco nam germine palmas, Has nisi vicinus palmae quoque nomine stipes Respiciat, faciens diversum a coniuge sexum; Quam fieri blandis fecundam aspectibus aiunt Fetiferumque occulto afflatu ducere semen, Mutua dum pronis mittunt sibi basia ramis. Proxima Zachariae stetit ista penatibus arbor, Sed consorte carens, cuius sublime cacumen Ornabant vacui fructus sine pondere flores. Iste tamen, sed qua nescitur origine natus Indigenas tenuit rumor (nec cassa fefellit Fama fidem) palmam sterilem tunc sera daturam Germina, cum propria peregre tellure profectam, Aethereo gravidam spectabit Numine Matrem. Talis fama fuit, sed nulli credita fama, Immensum quod claudi utero non posse putaret Aeternum patier Matris praecordia Numen, Nec petere humanas fletu lacrymisque papillas. Quamvis parva fides laturae germina plantae, Religio non parva fuit: certare puellis Et pueris par ardor erat, cui pulchrior horto Surgeret aut rosa narcissusve rubensque papaver Aut viola et lectos in sertum cogere flores Et sterili laetum munus suspendere plantae. Mirandum dictu! Portentique ardua, quamvis Non incerta fides: fecunda ubi Numine Virgo Festinans Hebrona subit cognataque visit Atria et umbrantem Levitica limina palmam Praeterit, occulta vi terque quaterque moveri Observasse ferunt et flores mittere, grato Hospita tecta super subiectaque limina nimbo. Insolitùm sparsos flores motumque stupentes Indigenae, erecti vultum, mirantibus altum Palmae apicem sortiti oculis, pro floribus ortos Successisse vident fetus tenerosque per orbem Numquam speratos escam promittere fructus. Cumque Deo plenam studio pandentis Elisae Audissent montana procul venisse puellam, Non fecit matrona fidem, sed publica plantae Vincebat populos fama: infecundaque fructu Facta gravis, puero stabat pro Numine palma.