CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 243705 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/243705.

Nodus 243705 in documento vicic-k-jess.xml


36. Divini fuerat Mariae cum copia vultus, Torrentis rapidae concessa simillima lymphae, Cui tumet, atque eadem siccus patet alveus horâ; Legit ibi ostensi Virgo sibi codice fati, Velle Deum, peregre se protinus ire per alta Hebronis iuga, cognati succedere tecti Hospitio demum pariturae tempus Elisae, Et praecursoris lucem expectare prophetae. Imperium grave: quis cupidae patris aede morari Montanum potuisset iter suadere puellae? Quis lunis haerere tribus, quis adesse parenti Occiduae, Hebraeis parientem Phosphoron umbris? Quis male moratae plebis quaesita cavere Sollicitam, quae causa novae teneraeque maritae Subsit opis vacuo procul â consorte vagari Tergeminasque domo externa consumere lunas, Quoque prius caruit, tumido cum ventre reverti? Quid demum movisset, onus caeleste ferentem Ire procul patrio per non sibi cognita tecto Compita, ni caeli iussis parere fidelis Et cum dura iubet neptis didicisset Abrami Humanosque supra cum vult Deus ire timores.