CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 243380 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/243380.

Nodus 243380 in documento vicic-k-jess.xml


32. His iterum dictis humilis sic Virgo locuta est: “Dive Ales, summi mihi de virtute Tonantis Indubitare nefas: me quamvis muneris huius Arguat immeritam quod sum, caelestibus ecce Effatis parebo tamen. Parva obsequar alto Imperiis dignata suis ancilla Tonanti.” Hic subito aeternus praecordia Virginis ardor Ingressus complere uterum, purissima proli Membra parat, quae sanguis ipso ex flore puellae, Subsidium vetita praestare libidine, Nato Utile divino transfert in viscera semen. Nec semen tamen illud erat: pro semine purus Ros venit cordisque rubens ac floridus imber. Una eademque mora perfecto corpore Verbum Fit caro, si dicenda mora est non sectile punctum. Uno oculi nictu sanguis transfusus in alvum Virgineus, vegetos animae formatus in artus, Atque una aeternam sortitus hypostasin in arta, Solvenda numquam Numen compage recepit.