CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 243289 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/243289.

Nodus 243289 in documento vicic-k-jess.xml


31. Virgo ubi divinae prolis praeconia viso Aligero restante tulit, “Promittitur,” inquit, “Quis mihi natorum commendatissimus infans, Si mea perpetui numquam solvenda pudoris Vota obstant? Sum iuncta viro, sed nupta iugalis Nescia sum thalami.” Gabriel huic ore reponit: “Virginitas illaesa tua est, illaesa manebit, Virgo uni fecunda Deo: purissimus umbram Te super efficiet caelique ut opaca beatus Spiritus adveniet nubes, tibi pronubus ardor. Nullaque Virginei passuram incommoda ventris Illapsu tacito implebit gravidamque suprema Prole dabit Matrem, veluti si mane quietus Gramine nil laeso tellurem irroret Olympus. Virginei vero voluit quia germinis author Spiritus esse Deus; quaecumque micabit ab illa Luce, uteri lux nata tui, caeleste, beatum, Sanctum pignus erit, verum ex Numine Numen. Sitque Deo tantorum operum quod summa potestas Aspice, cognataeque uterum perpende maritae: Cum sterili frontem senium sulcasset Elisae, Longaevos laxare sinus potuisse Tonantem! Iam sexta indicio luna est, qua ventre receptum Portat onus miransque gravem se prole parentem Aspirante Deo, natum paritura recenset Sex lunas Hebronis anus. Divina voluntas Id totum quod velle potest, divina potestas Efficit et cunctorum operum non redditur impos.”