CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 242755 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/242755.

Nodus 242755 in documento vicic-k-jess.xml


24. Haec subito Idalii sumptis fulgoribus astri Describit radiis Agnum septena gerentem Cornua et hunc ferri qua nescio cuspide caesum Insontem mitemque Agnum iugulique madentem Sanguine, qua mediae se porrigit area telae Exprimit et caesae pecudi dat lumina septem. Huic etiam septem ceris signisque volumen Grande tenere dedit; potuit sed littera clausi Nulla patere libri. Tum se curvantia circum Quatuor et bis dena senum capita alba, coronis Cincta prius, modo humi stratos regalibus Agnum Culminibus stipare humiles, eidemque superbo Calcandos praebere apices, insuetaque flecti Figere genua solo, cultum praebentia finxit. Agni etiam miras, stantes ante ora, quaternas Viventum expressit facies: fuit una leonis Forma fuitque hominis frons altera parque iuvenco Tertia, postremo aequatis per inania pennis, Atque volaturae similis fulgebat adunco Regina alituum rostro; quibus omnibus ante, Pectus ocellorum plenum fuit orbibus et, qua A tergo poterant cerni, par copia lucis, Par oculorum ordo atque frequens pupilla micabat. Numinis ista fuit Charitum quam pinxerat una Cycladis effigies oculis mortalibus impar Spectari: nisi quod Sporadum pulcherrima Patmos Hausta animo fertur divinae symbola telae Significasse, sacro Neptuni filia spirans Exule, nullo unquam felicior hospite Patmos.