CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 242419 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/242419.

Nodus 242419 in documento vicic-k-jess.xml


20. Hos praesens Astraea tulit, sed pectore questus Immodico: tali contra quae voce locuta est: “Quae mea noxa, soror Pietas, commissa quod Orco Urantur scelera? An miseris, prout asseris, insto Crudelis, non aequa reis? Grave, flebile, triste Est homini fateor, sed non crudele quod aequum est. Constantem noxam stabilis si poena sequatur, Id iusti ratio est. Frustra implorare faventem Desine me contra votis caelestibus urnam! Dum non iusta petis, vide sis quo fonte nocentes Emacules labemque premas, mox horrida ponam Flagra, tuosque, soror Pietas, Astraea benignos Curret in amplexus positisque ante ora flagellis Luminaque vultusque parique calentia flamma Pectora perpetuo iunget concordia nexu. Posce, soror, patrem, diram cui tollere labem Fas uni. Perimat culpas, donetque soluto Supplicium sceleri; quamvis nihil hiscere contra Ausuram cernes hominum suspendere poenas, Inde reluctantem tantum quod lancibus aequis Digni operis pondus nequeant pro labe referre. Si vero, quod iam summus Dominator Olympi Constituit, novus Adam mortalisque futurus Unigena, aequata culpis qui lance rependat Par pretium, lethale reum mittatur in orbem. Ille unus nostras, cernis quae pondere distant Dissimili (quam ferre manu pro more solebat, Ostendit libram) et quantum gravis una profundum Inclinata petit, potis est componere lances. Illius apposito (quae culpam haud aequet, inanis Humani levitate operis sublime levatam Indigitat lancem) meritorum pondere, partem Adversam leviore dabit descendere noxâ; Inde cadet vis tota mihi roburque nocendi Nostraque ab hac iusti mollescet imagine cuspis. Hinc simul et iustum et miserantem fama Tonantem Per cunctas late celebrabit didita terras.”