CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 242322 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/242322.

Nodus 242322 in documento vicic-k-jess.xml


19. Dixerat haec Patri primum, conversa deinde Affatam Astraeam Pietas ita voce ferebat: “Diva soror talique volens te nomine dico; Ducis enim summi genus immortale parentis, Teque etiam nostris facilem quod vocibus optem: Dum iusti tibi flamma calet, vis debita iusti Perdere iura mei. Siquidem iam pluribus orbem Saeclorum lustris tua degener ira fatigat Exercetque furor. Divina poposcerit aequi Id ratio, non obnitor. Sed sola Tonantem Iustitiae si fama levat, laus integra non est, Altera si patris hunc miserantis fama relinquat. Iam tua Tartareas pervenit ad usque cavernas Fama, soror. Qua lege vetor procul aethere summo Et nomen proferre meum, fiet unus utrique Cum genitor, mihi par tecum et communis origo? Quae iusti haec virtus, ego sola ut culmina caeli Terrigenis ignota teram, tu Ditis averni Regna premas, terras et maiestate severa Contineas atque ipse meus tibi serviat aether, Aligerum in poenas ubi tantum – ah! – iuris habebas? Si tibi me fati voluit tunc esse potestas Exilem totumque Stygis susceperis una Arbitrium. Non opto tui mihi portio regni Accedat: licet ut ratio viresque sinebant, Haec etiam Pietas admitti in regna petivi; Sed taceo, vicisti etenim. Sit subdita sceptris Illa vorago tuis. Terris regnare quod optem, Quae tandem invidia est? Ista me parte relinque, Si neque fata meis veniunt obnixa querelis.”