CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 242155 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/242155.

Nodus 242155 in documento vicic-k-jess.xml


17. Interea totam caeli suspenderat aulam Causa ingens, cuius divini plena favoris Quando per effectum tandem se proderet orbi Lecta prior saeclis sententia quadraginta, Ancipites superûm mentes hominumque tenebat. Pars Astraea fuit, Pietas pars altera, quaeque Fautores pars nacta suos. Sed flectere Numen Incepit Pietas; iussa est Astraea tribunal Complere orantique aurem praebere sorori. Risit ad haec Astraea: prior quaeque hactenus egit Atque reis poenam scelerum implacata poposcit, Nunc rea iudicium cur sit subitura, requirit. Audiit: in culpas hominum nimis impare poena Grassari immitique nimis mortale furore Exercere genus. Delusi fructus Adami Supplicio minor est, totum quod conficit orbem.