CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 241717 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/241717.

Nodus 241717 in documento vicic-k-jess.xml


12. Inde procelloso spumans Aquilone per aequor, Ipso Aquilone magis velocior, evolat ales Spiritus, Adriacumque Thetin lateque frementem Par subito superare salem, subsistit in ipsis, Navigiis statione favens quibus obvia arenis Surgit Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon, Picenis etiam dignum caput urbibus Ancon. Picentes populi, nomen gentile quod illis Picus habere dedit, qui Martia signa secutis Castrensi fuerat visus considere pilo. Hic Bromio dites Cererisque novalia colles, Arvaque Palladio versant praepinguia succo; Aetheris hos adiit genius laurique feracem Fecit humum: foliisque solo per gramina sparsis, Invaluit Picena sacrâ Peneide tellus. Pluribus haec arvis foliorum credita virtus, Utpote debuerat quae sistere pluribus arvis Huc olim ventura domus. Sed maior in uno Colle fuit, quod mox Lauretum copia lauri Fecit Aventinae dici par nomine silvae.