CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 241674 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/241674.

Nodus 241674 in documento vicic-k-jess.xml


11. Hinc vicina petens Ales fastigia, duro Tersactum ascensu, cum se librâsset in altam Clivi planitiem, subito praevidit eundem Esse locum, Galilaea domus ventura per auras, Parte ubi quinquennis spatii maiore moretur. Hic subito auratâ iactat folia abdita telâ, Insita venturum laurus quo limen obumbret. Inde venit, tali quod crescat origine nata Laurus adhuc; licet amissos mons ille beatos Deploret postes, alios compage penates Fert similes, eadem sacri quibus area tecti, Quos semper viridis caelo data laurus opacat.