CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 241631 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/241631.

Nodus 241631 in documento vicic-k-jess.xml


10. Sed memoranda illo mutata Perilia rivo. Huic sponsus Goliacus erat, quem saga potenti, Quod thalami primos Natae contemneret ignes, Carmine mutavit saxo; quod nomine collis Monstrat adhuc proprio: dedit et sua nomina colli. Nympha gemens puerum, dum verba minantia iactat Et sagam compellat anum, irritavit eandem. Haec illam arte pari puerum qua perdidit ante, In fontem, lingua primum manante resolvit. Illa tamen veluti sagae convicia fundens Garrit adhuc et adhuc labens sua murmurat unda, Atque eadem gaudet velut ante Perilia dici.