CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 240405 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/240405.

Nodus 240405 in documento vicic-k-jess.xml


35. Haec ubi dicebat Virgo, Iosippus amica Aure tulit, quae sidereo stillantia melle Verba dabat castosque loquens afflabat amores. Ut dixisse satis visa est, hoc ille resolvit Ora sono: “Dominum non es tibi nacta iubentem Virgo, sed acceptis, mea quo connubia tendunt, Adictum obsequiis comitem; placitique vigebit Me penes aequa tui ratio semperque tuorum Fixa meis inerit verborum flamma medullis. Quod cupis, et ratio tuaque explorata voluntas Efficit esse ratum: nobis generosa petetur Nazareth et patrii dabitur tibi copia tecti. Calcatos repetes utroque parente penates, Amborum pressura piae vestigia flammae. Horum audita sacros probitas compellet ad aestus Iosippum quoque: quantumvis ubicumque morari Sors tecum mihi laeta dabit, scio, nulla sequendae Aequior occurret, quam tu probitatis imago.” Hac voce erubuit Virgo dictâque vicissim, Quam purus dictabat amor, cessere salute.