CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 239833 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/239833.

Nodus 239833 in documento vicic-k-jess.xml


29. Interea Virgo, praesto quam ex aethere lapsus Visu hominum procul atque intra sua tecta morantem Scire dedit genius quae sors, quae regia stirpis Nobilitas pietasque viri, quem caelica lectum Signa palam, vitae comitem dixere maritum, Divinis, hac mente frequens, parere vovebat Imperiis, haesura viro, quicumque pudoris Virginei custos, signum sortitus adesset. Ut primum monita accepit, pro foedere dictam Advenisse diem mystasque indicere sacri Accessum templi, non segnis paruit, altâ Pectoris orsa humiles taedas accendere flammâ. Illa ut semper erat contecta decentibus artus Induviis, quas externi studiosa decoris Non confecit acus, filum sed candida duxit Simplicitas. Non quas Tyrio versavit aheno Docta manus, vel nere Phrygum suevere puellae, Sed rudibus contenta stolis, quas ipsa probaret Et cuperet, si membra darent mortalia, virtus. Egreditur tectis Virgo decorata modesto Tegmine, quod pecudes et quod Solymaea dedere Vellera, quëis pretium Virgo dabat, omnibus essent Ut Serum et regum non inferiora potentum Velleribus, quae Sidonio saturata veneno Sanguineas altis acuunt in regibus iras. Mitior haec agnis Virgo, quam veste gerebat Effingebat ovem; mitisque lacinia fili Apta fuit, miseris pronae quae viscera nymphae, Stamine mansuetae pecudis contexta, notaret.