CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 239384 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/239384.

Nodus 239384 in documento vicic-k-jess.xml


25. Nox erat et necdum niveos ostenderat orbi Nectaris aetherei saturos Aurora iugales, Haec animo tacitus secum dum fatur Ioseph: “Omnibus adversus thalamis custode severo Ostia servabam mentis, chalybemque serasque Apposui, ne quis fibris irreperet ardor. Nescivi tamen et thalamis procul esse maritas Posse faces animumque unum illaesumque pudorem. Si quoque novissem, tantae quo fine puellae Connubium peterem, merito mihi cedere tantae Quo possent virtutis opes, sperare nequivi. Numinis imperio cogor signisque: quid ultra Consilii mentisque tuae, Iosippe, requiris? Naufragium tutae numquam passura pavesce Vela pudicitiae. Siquidem te caelica mergi Immunem promissa dabunt, Iosippe, iugales Virginis electae laquei curaeque quid obstant? Imperat hoc Numen, satis est: sit pectore fixus Immotusque calor, quaecumque pericula tandem Obveniant mandante Deo iuga casta subire. Sufficient 742 Sufficient : Sufficiet vires oneri quod praecipit aether. Haec mea iam Virgo est: erit haec mihi nobile summae Depositum veluti gemmae, quam credit egeno Numen Iosepho. Placet huic custode teneri Iosippo Mariam: poterit mihi stringere maior Nulla animum, posthac quam Virgo coniuga, cura. Si pupilla Dei Virgo est, ego deside numquam Obsequio caelestem oculum servare paratus, Fidus ero custos. Felix si lumine nupta Respiciat me Virgo suo, si cura Tonantis Est Virgo, mecum curam si dividat author Omnipotens, laus quanta mihi est? Pulcherrima caeli Portio si Virgo est, terrae si gloria, Iudae Splendor et Isacii melior si sanguinis755 sanguinis : sanguis heres, Caelicus indutus carnem si dicitur Ales, Si non effigies, sed virtus ipsa, stuporis Materies, et forma Dei (de Virgine dici Haec etenim saepe aure tuli) quo munere Numen Te decoret, Iosippe, vide! Caeli aliger esse Quisque cupit nymphae famulus, pro coniuge cedit Quae Iosippe tibi. Dicar quidcumque: maritus, Vir, custos, sponsus, servum tamen esse fidelem Me sibi comperiet Virgo, dominaeque probari Verna meae aut gazae tutor caelestis amabo.”