CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 239196 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/239196.

Nodus 239196 in documento vicic-k-jess.xml


23. Luce fuit circum, qua solem aequabat, amictus; Labra genasque rosae similis; cui eburnea cervix, Frons spatiosa nives gutta Sidonide mixtas Exhibuit. Iuveni, qui formosissimus heres Regius, aut si quis fortassis pulchrior illo, Par fuit Aligeri spectato in corpore vultus. Splendida caesaries lectoque in tenuia molles Fila pilos imitante auro; quibus addita lucis Sphaera potens, valuit Phoebeae prodere partem Esse comae raptosque suo de vertice crines. Vestis erat nivea pendens cervice, sub imum Fusa genu scapulasque super collecta, decoris In cubitos fluxit manicis laxasque paratis Numinis imperio dextris non strinxerat oras. Pectora munierat Tyrio quae prodit aheno Purpura, subtextum filis mordentibus aurum, Renibus adstrinxit gemino quam balteus orbe. Hinc sinuosa chlamis, nec parti longior uni, Crura valens picto referire rubentia limbo, Permutare situm facilis reflantibus auris, Ut levia adverso variantur suppara vento. Totius unus erat tunicae color, ignea qualis Sole repercussi facies solet esse pyropi. Vincla fuere pedum, veluti Cyllenia, Serum Stamine turgentes circum stringentia suras; Inque modum socci medio sistentia crure Aurea velabant celeres talaria plantas. Ala duplex humeros ornabat, concolor auro Intermixto aliis formis: pars qualis echini Sidonii sanguis, pars qualis lilia tingit, Quique rosas violasque color, qualisque smaragdis Est facies, qualisque Afris est fructibus ardor.